POLITICI nomen

POLITICI nomen
POLITICI nomen
in Gallia, primum in odium tractum, circa A. C. 1568. quô quinam fuerint insigniti, patet ex Epistola Ludovici Principis Condaei ad Regem, e quâ, (ubi Princeps in Carolum Cardinal. Lotharingum omnem turbarum causam reicit) inter alia ista habet Thuanus: Lotharingi ————— ex vetere Regum Francorum stirpe ortos se iactitantes, etiam ius in Andegavensi et Provinciae Comitatu vendicant, eôque nomine cum nihil non audeant, si qui sunt, qui ipsorum conatibus ambitiosis sese opponant, eos calumniis impetunt et novô nec usitatô nomine Politicos vocant et sectariis perniciosiores ac periculosiores esse aiunt, eoque cunctos, qui Maiorum religionem amplectuntur, sed a turbis et factionibus et proinde a Lotharingorum partibus alieni sunt, hoc est, inter proceres Carolum Cardin. Borbonium, Michaelem Hospitalium Cancellarium, Momoransios Equitum Tribunos, involvunt. Tunc primum Politici nomen in odium tractum, in monumentis rerum nostrarum video, in quod postea Contionatores, grassante licentiâ, supra modum debacchati sunt, Optimates pacis, quâreligio et securitas publica continentur, studiosos eô notantes. Postea, A. C. videl. 1574. Politicorum et Malecontentorum nomina sibi sumpserunt ii, qui
Alenconii partibus, et factioni erant addicti: erat is Frater minimus natu Caroli IX. Franciscus nomine. Qui post discessum novi Poloniae Regis Henrici, fratris sui, occasione hâc iniuriae vindicandae et ambitioni exsatiandae, vel cum Regni exitio, usurus, cum Ludovico Nassovio primum consilia communicavit: inde Protestantium patrocinium suscepit. Accessêre frequenter Montmorantiorum adhortationes, qui cum se scirent, a Regi na apud Regem in odium adduci, periculô suô territi, Alenconium in periculi partem adducere conabantur. hi de quietis publicae perturbationibus, Edictorum regiorum violatione et prava Reip. administratione vulgo ac palam querebantur, eamque convocatis Regni Comitiis corrigi et emendari petebant, Politicorum et Malecontentorum nomine factioni impositô, cuius praecipui incentores erant Guilielmus Montmorantius, Thoraeus et Henricus Turrius Turraniae Vice-Comes: quô autem successu, exponit idem Thuanus accurate, Historiar. l. 57. Vide quoque eum, l. seq. ad A. C. 1575. ubi de Foedere inter Catholicos, qui vulgo Malecontenti atque aliô nomine Politici dicebantur, et Protestantes, Damvillae auspiciis, titulô Unionis, into, in conventu Nemausum indicto, agit: quô novae Reip. omnibus suis numeris absolutae atque a reliquo Regni corpore omnino separatae forma, quantum ad Religionem, iurisdictionem civilem, publicos Magistratus, militiae disciplinam, commer cii libertatem, vectigalium impositionem, reique pecuniariae dispensationem, constituta est. Subscripsêre Damvilla Catholicorum et Paulinus Vicecomes ac Lomanius Terrida, Protestan tium nomine, sed minime votis successus respondit, uti ibidem videre est. Sed et Politici et Malecontenti, horum sine dubio imitatione, dici amaverunt, in Belgio, qui nuper Regi reconciliati Ordinum partes deseruêre: cuiusmodi hominum magna vis, in Flandria et Atrebatibus, coniunctis cum Prorege Farnefio viribus, Curtracum ceperunt A. C. 1580. De quibus vide eundem, l. 71. At Politici, qui alias Arnaldistae, sic dicti ab Arnaldo Brixiano, Haeretici fuêre quibusdam, quorum, ait du Fresne, haeresis sub Innocentio III. Pontif. vulgari coepta, damnata vero ab eodem Pontifice in Concilio Lateranensi, ab obitu Caelestini Pontificis
invalescere rursum coepit. Sed alii mitius de hoc Arnoldo Clericis ingrata suô tempore canente, sentiunt. Vide suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • POLITICI Versus — peculiare carminis genus, quod in recentiorum Graecorum libris frequenter occurrit. Abludunt autem non multum versus hi ab eo versuum genere, quos Dithyrambicos dixêre Veteres: Ut enim ii nullum numerorum, nullam carminum recurrentium certam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nicola Bombacci — (Civitella di Romagna –Forlì–, 24 de octubre de 1879 – Dongo, 28 de abril de 1945) fue un político italiano de la primera mitad del siglo XX. Importante y conocido dirigente socialista durante los años de la Primera Guerra Mundial y la primera… …   Wikipedia Español

  • TURCAE vel TURCI — TURCAE, vel TURCI vulgo Turchi, et Musulmanni, Scythiae populi teste Pomponiô, l. 1. c. ult. a quibus orti iudicantur, qui tempestate nostrâ latissime imperitant, immanissimi et crudelissimi hostes Ecclesiae Dei et Christi. Turca (inquit Faber)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANGLIA — Insulae Britanniae pars, olim Albion, seu Albania, ab albis rupibus (ur quidam volunt) quae primum illuc navigantibus apparent, sic dicta. Hodie in duaspartes dividitur, Angliam proprie sic dictam, veteribus Lhoegriam, et Cambriam, seu Walliam.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Anton Giulio Brignole Sale — Pour les articles homonymes, voir Brignole. Antonio Giulio I …   Wikipédia en Français

  • Tibere — Tibère Tibère Empereur romain …   Wikipédia en Français

  • Tiberius — Tibère Tibère Empereur romain …   Wikipédia en Français

  • Tiberius Claudius Nero — Tibère Tibère Empereur romain …   Wikipédia en Français

  • Tibère — Empereur romain Buste de Tibère, musée archéologique de Palerme. Règne octobre 14 16  …   Wikipédia en Français

  • FESTA seu FESTI DIES — FESTA, seu FESTI DIES a feriando dicti, an ex Graeco Ε᾿σία, Vesta, quod ab Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, quasi dicas ignem Domino sacrum, quod festis diebus sacrificia offerrentur, quae ignis caelitus delapsus accendebat. Hebraeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”